Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 135

Precedente Successiva

nec aër, nec alia natura, nec Angelus absque revelatione potuissent
percipere praedicareque. Quod autem in aëre res praesentiantur, mille
extant historiae, paulo scilicet ante praelia visos esse homines in aëre
bellantes et armorum auditum esse strepitum, teste Plinio , et in libro
Machabaeorum 2. et Iosephi , homines armatos et loricatos, et equos
et lanceas figuratas in aere, aliaque monstra praevisa esse scribitur
multo ante expugnationem Hierosolymorum sub Antiocho et Tito .
In Calabriae clade nostro tempore consimilia apparverunt, et Cometae
et terrae motus. Romae autem saepe monstra talia ante clades apparuisse
non semel scribit Livius . Multa quoque accolis Americae
terrifica potenta ante Hispanorum ingressum in aëre facta esse narrant
historiae. Quoniam omnis praeparatio in communi sensu aëris
nota est, ipsaque afficitur simulachris rerum consimilibus; sicut nos
dormientes simulachra armatorum hominum et colubrorum, aliarumque
rerum videmus; dum in nobis excitantur a praesenti passione
motiones sopitae talium rerum. Sic adfirmari posset ipsum aërem somniare
et figurare quae futura sunt; cum sit ipse communis spiritus.
At Angelos daemonesque plerumque motiones extra ordinem factas
in aëre ostentare, alibi a nobis declaratum est. Hic autem non est locus.
Caput X.
De sagacitate melancholicorum purorum, et impurorum;
et de daemonoplexia, et consensu aëris
nobiscum.

~ Melancholia, quae fex est tetra conbusti sanguinis, non
est sagacitatis causa, et praevidendi, ut multi conantur
ostendere et docere, praesertim Ficinus in libro de vita
coelitus comparanda

ipsam copulat sanguini, educitque
ex tali mixtura spiritus aureos, pulchros, robustos, cognitioni aptos.
Spiritus enim sanguinis floridi sanique melior est solius, quam associati
illo atramento. Itidem lucidior aptiorque ad concipiendas motiones
veras, discursusque puros, non perplexos, alteratosque quales
sunt in melancholicis fuliginosis, ideoque daemonoplexiae aptis. Propterea
assero tetram bilem sanguini mixtam, spiritus emittere horribiles
fuliginibus inspersos, et nisi cum sanguine expurgetur efficere
lycanthropiam et timores et cogitationes turpes, ita quod videntur
homines furere et insanire et delectari locis foetidis, sordidis, sepulchretis,
et cadaverib. Nam infectus spiritus appetit res sibi similes, ut

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche